- LIBYA
- I.LIBYAfilia Epahi ex Cassiopea, a qua Libya tertia pars orbis nomen accepit, quam nos Africam dicimus. Ab Asia, Nilo flum. ab Europa, mari mediterraneo dirempta. Cum proprie sumitur, Africae partem significat, dividiturque in Exteriorem, quae supra Aegyptum, Austrum versus, iuxta sinistram Nili ripam, usque ad Aethiopiam se extendit, ubi hodie desertum Elfocat et Gaeoga: s. ut alii, inter Aegyptum et Marmaricam, Iuxta oram maris Mediter. et Interiorem, quae ab Attabe monte usque ad Nigrum fluv. pert ingit, ubi horribile desertum Zaara: et proprie dicta Libya est. Marmolius Beled Geneva vocat. Alias etiam dividitur Libya, in Libyam stricte dictam, Marmaricam et Cyrenaicam, regnum et desertum Barcanum. Adi Strab. l. 17. p. 824. Plin. l. 5. c. 6. Ptol. Marmol. Ioh. Leon. Ioh. Barrium, Cluv. Munster. etc. Herod. l. 4. c. 41. 45. et l. 70. c. 80. Salust. Bell. Iugurth. c. 18. Vide quoque Africa, et Zaara. Doctissimus Bochart. deducit ab Arabico lub, quod est sitis. Estenim Libya sitis regio, testante Dionysio v. 182.Η῾ γὰρ διψηρή τε καὶ αὐχμήεςςα τέτυκται.Quin et Oppian. Κυν. δ. διψάδα γαῖαν vocat, et alibi ἀνυδρότατον χῶρον, et rursus πολυδίψιον αἶαν. Inde Lucan. Civ. Bell. l. 1. v. 206. et 255. laibi——— Per calidas Libyae sitientis arenas.Idem l. 2. v. 164. 417. et l. 3. v. 70. 294. l. 4. v. 582. 611. 613. l. 6. v. 788. 817. l. 7. v. 223. 711. l. 9. v. 44. 119. 386. 410. 411. 415. 420. 450. 547. 666. 690. 753. 943. l. 10. v. 38. 79. Et Virg. Georg. l. 3. v. 339. Aen. l. 1. v. 381. 388. 560. et l. 4. v. 42.Hinc deserta siti regio. ———Inde Libys homo, et Libyssa mulier, et Libysis. Unde Virg. Aen. l. 5. v. 37. et l. 8. v. 36.——— Et pelle Libystidis ursae.Inde Libycus, ut mare Libycum. Inde etiam Libysticus, Libystinus, et Libystaeus. Steph. Nic. Lloyd. Curt. l. 4. c. 7. Tac. Ann. l. 2. c. 60. Hist. l. 5. c. 2. Horat. Carm. l. 2. Ode 2. v. 10. Athen. l. 15. p. 677.II.LIBYApaulo strictius sumpta erat pars Africae intra Aethiopiam ad Ort. et mare Atlant. ad Occ. suitqueve tum Citerior s. Exterior, magis ad Bor. ubi nunc Bilegulderid, regna Fezzae et Marocci, Barbaria late sumpta, cum Aegypto; tum Ulterior s. Interior, in Mer. versus Nigrum fluv. ubi nunc desertum, regio Nigritarum et Guineae, inter Nubiam reg. ad Ort. et Oceanum Atlant. ad Occ.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.